#Gen. XXXIV#Gen. XXXV#Gen. XXXII
Egressa est autem Dina, ut videret mulieres regionis illius, quia, ut ait Josephus, Sichimitis solemnitatem habentibus, sola transivit ad urbem, emptura ornamenta mulierum provincialium. Quam videns Sichem filius regis adamavit eam, et rapuit, et vi oppressit virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, et ait patri: Accipe mihi puellam hanc conjugem. Egressoque rege cum filio ad Jacob, filii Jacob veniebant de agro, et irati siluerunt. Regi autem quaerenti vicariam eorum amicitiam, et societatem eorum, et ut mutua contraherent conjugia, et Sichem offerenti multa, et promittenti ampliora, responderunt in dolo: Illicitum est apud nos federari incircumcisis, sed circumcidamini, et erimus populus unus. Placuit Emor, et filio ejus oblatio [alias optio], nec distulit adolescens, quin statim impleret; et intrantes urbem persuaserunt populo, et circumcisi sunt omnes. Et ecce tertia die, quando gravissimus est dolor vulnerum, Simeon et Levi arreptis gladiis, confidenter urbem ingressi sunt, et interficientes omnem masculum in ea, tulerunt de domo Sichem sororem suam, caeteri vero fratres irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem, parvulosque et uxores captivos duxerunt. Josephus tantum dicit: Cum esset festivitas, et Sichimitae requie et epulis uterentur, incunctanter primis custodiis assistentes, dormientes interfecerunt, quo agnito dixit Jacob ad Simeonem, et Levi: Turbastis me, et odiosum me fecistis habitatoribus terrae hujus; percutient me, et delebor ego, et domus mea. Dominus autem confortans eum, ait ad illum: Surge, et ascende in Bethel, et habita ibi, et fac altare, ubi apparui tibi, sed prius sanctifica tuos. Jacob, vero, convocata domo sua, dum purgaret suos, invenit deos Laban, ut ait Josephus. Neque enim sciebat, eo quod Rachel celasset eos in terra sub arbore. Et ait suis: Abjicite deos alienos, et mundamini, et ascendamus in Bethel; de Sichem enim attulerant etiam idola, et inaures, id est ornamenta idolorum; a parte totum, quae omnia fodit Jacob subter Terebinthum, quae est post urbem Sichem. Tradunt quidam quod ea tulit David in Jerusalem, et conflavit in materiam templi quod facere disposuerat. Porro terror Dei invasit finitimos, ne persequerentur Jacob. Qui profectus venit in Bethel, et aedificans ibi altare Domino, obtulit ei, juxta id quod prius voverat. Eo tempore mortua est Delbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel sub terebintho. Et vocatum est nomen loci illius, quercus fletus. Et nota quod hic videtur quod quercus, et terebinthus, idem sunt. Apparuitque ei iterum Dominus, et ait: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel. Ecce patet, quia supra nomen promisit tantum, hic autem imposuit.